Rafael Vieira

Horace - Carmen Saeculare

Rafael Vieira


Phoebe silvarumque potens Diana
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles
Dicere carmen

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere maius

Rite maturos aperire partus
Lenis Ilithyia, tuere matres
Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis

Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super iugandis
Feminis prolisque novae feraci
Lege marita

Certus undenos deciens per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiensque grata
Nocte frequentis

Vosque, veraces cecinisse Parcae
Quod semel dictum est stabilisque rerum
Terminus servet, bona iam peractis
Iungite fata

Fertilis frugum pecorisque Tellus
Spicea donet Cererem corona
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Iovis aurae

Condito mitis placidusque telo
Supplices Audi pueros, Apollo
Siderum regina bicornis, Audi
Luna, puellas

Roma si vestrum est opus Iliaeque
Litus Etruscum tenuere turmae
Iussa pars mutare lares et urbem
Sospite cursu

Cui per ardentem sine fraude Troiam
Castus Aeneas patriae superstes
Liberum munivit iter, daturus
Plura relictis

Di, probos mores docili iuventae
Di, senectuti placidae quietem
Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne

Quaeque vos bobus veneratur albis
Clarus Anchisae Venerisque sanguis
Impetret, bellante prior, iacentem
Lenis in hostem

Iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis
Iam Scythae responsa petunt, superbi
Nuper et Indi

Iam Fides et Pax et Honos Pudorque
Priscus et neglecta redire Virtus
Audet adparetque beata pleno
Copia cornu

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus

Si Palatinas videt aequos aras
Remque Romanam Latiumque felix
Alterum in lustrum meliusque semper
Prorogat aevum

Quaeque Aventinum tenet Algidumque
Quindecim Diana preces virorum
Curat et votis puerorum amicas
Adplicat auris

Haec Iovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto
Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes